- CHATIGAN
- CHATIGANUrbs Asiae, in India extra Gangem. Metropolis in Bengala, cuius incolze sunt naturâ versuti et malitiosi, unde inter nequissimos totius Indiae Slavos connumerantur, mulieres lasciviâ et luxu diffluunt, quô vitiô per Indiam nihil est familiarius. Mos est apud eos, ut in eadem olla nullô modô bis coquant, sed quâque vice recentes usurpent. In adulterio deprehensis nates cultrô detruncantur, fitque divortium, si ita velint coniuges; quae constitutio stricte observatur. Habent quaecumque vitae necessaria in magna copia, et abunde habere possunt tam vili pretiô, ut scribenti haec vix fides deberi videatur. Bos integer venit plerumque unô Laryn, quod in nostra moneta quatuor batzios facit: sic et oves, gallinae, etc. suô quaeque pretiô prostant vilissimô. Ibi oriza in tanta est copia, ut unum Candel, quod tantundem capit, quantum apud nos 14. medimni, vendatur in Bengala dimidiô Ioachimicô. Saccharum et alia aromata suum habent pretium admodum tolerabile. Crescunt in Bengala Rhinocerotes, quorum cornu, dentes, caro, sanguis, ungula, et ceterae partes, totô genere resistunt venenis, qua de causa maximo in pretio sunt apud Indos. Est in Imperio magni Mogolis, ad Cosminum fluvium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.